라틴어 문장 검색

Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:5)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:3)
Aut panacis, papaueris lacrimae, peucedani, uuae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:5)
aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:12)
tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:5)
Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:1)
Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:6)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:7)
Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:1)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:3)
Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:5)
Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:6)
At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:8)
uuae taminiae sine seminibus P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION