라틴어 문장 검색

nam etsi unciario fenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 194:2)
propior dolor plebi fenoris ingravescentis erat, curaeque privatae in certaminibus publicis erumpebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 211:2)
semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 280:2)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 354:1)
instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 67:1)
ita libero faenore obruebantur debitores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 67:2)
videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 580:2)
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi, nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3116)
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 437)
sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 113)
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 227)
id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1177)
Argenti dare quadraginta minas, quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION