라틴어 문장 검색

Hoc autem nunquam fallit, si huiusmodo mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerunt contra consensum amicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:30)
Attamen ecce regulam quae vix fallit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 16:3)
Non iam levia sunt pericula, si levia videantur, et plura pericula fefellerunt quam vim intulerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:6)
Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:7)
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret, Hunc meditatur herum solita uertigine rerum, Huicque propinquando fert talia famine blando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:7)
Continuos pisces, ut alatur, fallere gliscens, His, sicut antique licet, insidiatur unique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:8)
Hic reputans secum, collegam fallat at aequum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:4)
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis, Indoluisse datur super his, pius ut uideatur, Instat et incautis uerbis ad talia comptis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:17)
Dumque fame, siti coruus, lupus, ursa, ministri Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque, Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:7)
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas, Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem, Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:18)
Fallat adulando, quem ui nequid, hec sibi fando:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:3)
Dedecus illud agi uidet omnis ut incola pagi, Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum, Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:8)
Sepe solet tales quos fallere prouidus ales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 33:2)
Nuper enim partae cenae non inmemor arte Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:5)
Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION