라틴어 문장 검색

Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:6)
neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:8)
Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam uoce proferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:2)
Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:10)
Quod minime Caesarem fefellerat;
(카이사르, 아프리카 전기 3:8)
Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat.
(카이사르, 아프리카 전기 56:3)
Quae res Caesarem non fefellerat:
(카이사르, 아프리카 전기 75:7)
Quod futurum Caesarem non fefellerat.
(카이사르, 아프리카 전기 80:3)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
nos proelium sustinebimus — neque tuum iudicium fallemus — dum reliqui subsequantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:5)
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:7)
Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:2)
Neque eum prima opinio fefellit.
(카이사르, 내란기, 3권 67:6)
" Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.
(카이사르, 내란기, 3권 86:8)
Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION