라틴어 문장 검색

servare cives principi et patriae graves, claro tumentes genere quae dementia est, cum liceat una voce suspectos sibi mori iubere?
(세네카, 옥타비아 8:2)
Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 6:7)
aspera Centauros eadem dementia iussit frangere in adversum pocula Pirithoum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 610)
custodum grege seu circa se stipat euntem, seu sequitur medias, maenas ut icta, vias, seu timidam crebro dementia somnia terrent, seu miseram in tabula picta puella movet, his ego tormentis animi sum verus haruspex, has didici certo saepe in amore notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 86)
"procul haec tibi mollis infula terrificique aberit dementia Phoebi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권280)
Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:10)
Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 2:1)
Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:2)
Cognosce dementiam de vanitate:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:3)
quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.4)
Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 25)
non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
dementia concordiam ordinum stabiliri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 644:3)
forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 57:1)
deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum dementia in omnis et iustitia praetoris Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION