라틴어 문장 검색

quod in plurimis contentionibus deprehendere licet, sine ambitione verum scrutantibus, ut in hac ipsa re;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 45:5)
Quumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio, aut cogitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:1)
Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 3:1)
audiente haec Tiberio ac silente magnis utrimque contentionibus acta, sed res dilatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장5)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
unde regressus et formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servitium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae senectus flagitiosa oblitteravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장12)
et Helvidius Priscus tribunus plebei adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus inopes inclementer augeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장8)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장11)
At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장1)
ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장2)
'perturbarer hac tua severitate, nisi frequens et assidua nobis contentio iam prope in consuetudinem vertisset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 1:2)
procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:2)
adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장3)
mox vallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION