라틴어 문장 검색

Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:2)
locumque eum molli lana inplere et ita uincire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:6)
supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:3)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:3)
neque ultra fascia adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:5)
tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:3)
at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:1)
superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:6)
si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuersa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:2)
Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:1)
Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:3)
tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:6)
Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:3)
simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION