라틴어 문장 검색

Nulla tegit fractos - nec inanis - culcita lectos, Putris et abrupta fascia reste iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXII3)
Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV7)
Fascia, crescentes dominae compesce papillas, Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXIV Fascia pectoralis1)
Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLIX Tomentum Leuconicum1)
limbo limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13717)
et significat lemniscatas coronas, quae sunt de frondibus et discoloribus fasciis, et sicut Varro dicit, magni honoris sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2692)
infula fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5381)
Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:2)
nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:4)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)
vitis quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:5)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:4)
"Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis - est hoc in Chrysippi libro somnium - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 199:1)
etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION