라틴어 문장 검색

Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, do dico addico;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:1)
et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:4)
Cornelius etiam Labeo primo Fastorum libro nundinis ferias esse pronuntiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:3)
sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites conponerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 30:3)
Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:5)
Cicero Verri, cum nudum quendam dicit ab eo statuae inpositum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 13:3)
Reges per regem statuasque sepulchraque quaerunt;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 17:4)
statua grandi capite erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:5)
Et vos, qui Latios signatis nomine fastos, Primus in Epirum Boreas agat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:11)
careat tantum ne nomine tempus, Menstruus in fastos distinguit saecula consul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:12)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3012)
eo tempore statua cum in templo Apollinis Delphici staret, vi quadam divina ad Corcyram migravit
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 976)
annos, ut in Hortensio horum annorum quos in fastis habemus magnus XIIDCCCCLIIII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2698)
est et Venus Calva ob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72020)

SEARCH

MENU NAVIGATION