라틴어 문장 검색

at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa sponte sua possent ut vivere nec dare nobis utilitatem aliquam, quare pateremur eorum praesidio nostro pasci genus esseque tutum, scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant indupedita suis fatalibus omnia vinclis, donec ad interitum genus id natura redegit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:7)
Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:1)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:1)
Qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus Rhipaeo Tanais diversi nomina mundi Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem Europae, mediae dirimens confinia terrae, Nunc huc, nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:51)
veluti fatalis arenae Muneribus non ira vetus concurrere cogit Productos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:81)
Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur, Spe trahis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:33)
Si Curios his fata darent reducesque Camillos Temporibus, Deciosque caput fatale voventes, Hinc starent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:16)
Ne rue per medios nimium temerarius hostes, Nec tibi fatales admoveris ante Philippos, Thessalia periture tua.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:17)
Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse Hanc sciet et Crassi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:51)
"Me cum fatalis leto damnaverit hora, Excipite, o nati, bellum civile, nec umquam, Dum tetris aliquis nostra de stirpe manebit, Caesaribus regnare vacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:50)
Terrarum fatale malum, fulmenque, quod omnes Percuteret pariter populos, et sidus inicum Gentibus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:15)
Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CII5)
sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 323)
qua re terras cognovit esse fatales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3823)

SEARCH

MENU NAVIGATION