라틴어 문장 검색

exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:4)
Quod idcirco adjungere visum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:4)
ingenue tamen fatemur, historiam naturalem quam adhuc habemus, aut ex libris aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et verificatam, ut legitimae Interpretationi satisfacere aut ministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:2)
Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam videri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem injicere magis, quam illam primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:8)
Atque hac de re invaluit opinio falsa (quae si vera esset, de ista conservatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:6)
Inde enim milites de donativis desperarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:6)
Satis sit innuisse desperandum omnino alicui nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:12)
Etenim opes despiciunt qui desperant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:3)
Id nam spectantes, raptores te prope stantes, Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:12)
Quod uideare satur, fateor, per me quod agatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:8)
"Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:2)
"Quem sic natura relinquit Viribus expertem, uelut ipse fateris, inertem, Cuilibet est signum non uita credere dignum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:6)
fatearis aperte".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION