라틴어 문장 검색

qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuvissent Antiochum et adeo indomita haberent ingenia ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 132:1)
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:2)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 319:1)
haec ubi dixit, collaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 367:1)
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 703:3)
si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:1)
secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 370:2)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)
virtute ambire oportet, non favitoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol37)
sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol38)
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION