라틴어 문장 검색

inde faces ardent, veniunt a dote sagittae, libertas emitur;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI64)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV53)
Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:1)
Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 7:1)
Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 10:1)
Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 36:2)
Quae quantaque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 56:2)
Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 1:2)
Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:4)
Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 13:3)
Primam certaminum facem Ti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 1:1)
Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 3:1)
sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION