-
"creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt?"
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:9)
-
Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 13:1)
-
Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 19:1)
-
Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 9:1)
-
Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 18:2)
-
Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 12:1)
-
"ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti?"
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 45:4)
-
"deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:6)
-
Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 12:1)
-
Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 14:1)
-
Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 20:1)
-
"Mittor ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 37:7)
-
"Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:44)
-
Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 24:2)
-
Qui celeriter feram occupaverunt:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 37:2)