라틴어 문장 검색

(7) Item, de hoc quod dicit, quod luna in Leone existente vestimenta nova ne induas, difficile est valde causam invenire ex caelesti circulo, et si huiusmodi conclusiones essent scibiles, essent ad haec principia ex quibus via syllogistica concluderentur, ordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:1)
Luna est in Leone, ergo malum est induere vestes novas. Aut:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:4)
(7) Et idem modus solutionis est de nova veste induta, luna existentem in Leone;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 17:1)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Caeditur canis, ut pavescat leo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:11)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
Transibis et pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum, et montibus pardorum (Cant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:11)
Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:6)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus, ut leo cadaveribus pastus, multa huius modi scrutabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 9:1)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 9:1)
Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones omnes consulens de futuris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:2)
Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION