라틴어 문장 검색

Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
Haec non est ira, feritas est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:3)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
omnis enim ex infirmitate feritas est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:3)
'infide vector' inquit 'immixti licet Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:28)
non lupos cervi metuunt rapaces, cessat irati fremitus leonis, nulla villosis feritas in ursis;
(세네카, 오이디푸스 2:36)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, et nihil infido durius esse viro?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 67)
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella nec fida Euadne nec pia Penelope.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1312)
sed non infido manserunt hospite Caco incolumes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 92)
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti, sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans, dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque civis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION