라틴어 문장 검색

Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 3:1)
Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 8:1)
et supra atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 21:3)
Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, IV 4:1)
Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 7:1)
SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 2:1)
testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 2:6)
Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 1:1)
Id nobis videbatur Graeca figura dictum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 5:1)
Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest, Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 5:4)
Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 1:1)
DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 2:1)
tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:1)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION