라틴어 문장 검색

Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
Solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:4)
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:1)
Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, navis et a picta casside nomen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 101)
quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, erubui domino cultior esse meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 19)
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 116)
Afra Carthago tua promet ossa, ore facundo Cypriane doctor, Corduba Acisclum dabit et Zoellum, tresque coronas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.4)
tu decem sanctos revehes et octo, Caesaraugusta studiosa Christo, verticem flavis oleis revincta, pacis honore, sola in occursum numerosiores martyrum turbas Domino parasti, sola praedives pietate multa luce frueris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.13)
dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum, te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.2)
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:10)
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est - omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:3)
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:2)
Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:14)
verticibus rapidis et multa flavus arena in mare prorumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:5)
ille suo cum gurgite flavo accepit venientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION