라틴어 문장 검색

truncis et duro robore nati hoc figmentum ortum est ex antiqua hominum habitatione, qui ante factas domos aut in cavis arboribus aut in speluncis manebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3151)
gelida monstrat sub rupe lupercal sub monte Palatino est quaedam spelunca, in qua de capro luebatur, id est sacrificabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3431)
mavortis in antro potest accipi et 'fecerat lupam Mavortis' et 'Mavortis in antro'. Fabius spelunca Martis dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6301)
quo soluto se cum armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus esset in coxa, tamen eius fluenta superavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64613)
non enim procedit 'cum suo gurgite', quasi posset fieri, ut eum Tiberis sine suis fluentis exciperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8132)
nam Padus licet unus sit fluvius, habet tamen fluenta plurima, e quibus est Padusa, quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est cycnorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4572)
flumina pro flumine, aut fluenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6595)
quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7855)
tu mihi sev magni s. i. s. t. ubi ubi es, o Auguste, sive Venetiae fluenta transcendis - nam Timavus fluvius est Venetiae vel Histriae - , sive per Illyricum navigas mare, id est per Dal- matiam, putas, umquam erit tempus, quo mihi liceat tua facta de- scribere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 61)
spelaea graece ait pro speluncis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 521)
perfusi flumine 'flumine' fluento.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1471)
speluncae vivique lacus id est bona naturalia, non sicut in urbibus, labore quaesita:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4691)
oceani amnes Homeri est παρ' *̓ωκεανοῖο ῥοάων. 'amnes' autem bene ait, quia in morem fluminis eius fluenta reditura pro- rumpunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2331)
namque Arethusae fons dulcia fluenta inter medios habet fluctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3512)
speluncisque lacus clausos l. s. i. 'mirans' per omnia subaudimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3631)

SEARCH

MENU NAVIGATION