라틴어 문장 검색

uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:2)
si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:2)
Habet chalcitidis .... in vas fictile additum et contectum ex foliorum ficis sub terra reponilur diebus XX et rursus sublatum teritur et sic appellatur psoricum in textu scripta sunt, in margine autem invenitur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1342)
163, 6 eruca, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).771)
VIII, 7028, loco trifolii legitur folii, unde facile conjicias haec verba loco suo motum glossema esse vocis malabathri supra (1. 7) inveniundae.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).968)
Item (1. 37) haud dubie tollendum est folii post malabathri;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).970)
deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 8:2)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque pars.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 2:2)
Urinam autem movent, quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anethum, ocimum, menta, hyssopum, anisum, coriandrum, nasturtium, eruca, :
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXI De his quae urinam moveut. 1:1)
Habent autem hanc facultatem semina erucae, nasturtii, radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:4)
Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:2)
Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in aqua frigida tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:5)
Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:6)
balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION