라틴어 문장 검색

neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:2)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 4:2)
Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 31:1)
Torquet ingratus se et macerat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:1)
Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:5)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:6)
Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, florem vernum, exprimunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:1)
Quid itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut nullus est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:2)
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:1)
solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:2)
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION