라틴어 문장 검색

virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:11)
Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 79:2)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:5)
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
. . . Volabant inter haec potiones meracae . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:29)
sed pater hoc quoque merebatur, cuius gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 3:3)
Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi avo fortuna servaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:1)
Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:1)
tu tamen exilii morsus e pectore nostro fomentis speras cedere posse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 319)
haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 337)
qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res, ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, auriculas citharae collecta sorde dolentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 229)
seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus expulit elleboro morbum bilemque meraco, et redit ad sese:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 273)

SEARCH

MENU NAVIGATION