라틴어 문장 검색

tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:4)
Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:5)
At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:6)
admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:5)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:3)
nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:2)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:4)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:1)
Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:3)
qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:4)
si a stomacho retentum est, morbum auget;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:5)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:4)
Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION