라틴어 문장 검색

Quo cibo et potu repleta anima (bibit enim unusquisque aquam de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus) atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:23)
Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:16)
Tamen si quem etiam ista delectent, ab eo moderatius petantur qui verus omnium fons est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:1)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:3)
quia fons sexagesimi et sexcentesimi sextus est numerus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:18)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Inde erumpunt de corporis fonte terreni libido, temulentia, luxuria, postremo diversorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et vigorem mentis effeminant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:16)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:16)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:18)
Si qui vero crediderunt, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:19)
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:20)
Quem fontem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION