라틴어 문장 검색

deinde, ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 11:3)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra juxta forare, ab eoque foramine, ad speciem litterae V, contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:6)
Abscissa, patefit foramen, per quod postea semper humor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:5)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 19:7)
Ergo hamulo summum ejus foraminis excipiendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 20:1)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
Huic interior adjuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:1)
extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:5)
Solet tamen evenire vel a primo natali die protinus, vel postea facta exulceratione, deinde per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:3)
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui majora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 4:1)
ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 3:7)
Plaga facta, foramen deorsum versus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:2)
linamentumque eatenus imponendum est, ut foramen tegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 11:3)
, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transsuitur, ejusque fili capita inter se deligantur, quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:7)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION