라틴어 문장 검색

iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
quae vindicta prior quam cum formido superbos flectit et adsuetum spoliis adfligit egestas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:27)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
victus ratione salutis ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae103)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
te nascente ferox toto Germania Rheno intremuit movitque suas formidine silvas Caucasus et positis numen confessa pharetris ignavas Meroë traxit de crine sagittas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:7)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
praecipitat pigrum formido Booten, horruit Orion.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:97)
cuncta pavet speratque nihil.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:78)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:4)
frenet rapidos Formido iugales.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:177)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:4)
torquetur pace futura nec recipit somnos et saepe cubilibus amens excutitur poenamque luit formidine poenae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:67)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem urbe triumphantem generum florente iuventa conspiceres illumque diem sub corde referres, quo tibi confusa dubiis formidine rebus infantem genitor moriens commisit alendum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:246)

SEARCH

MENU NAVIGATION