라틴어 문장 검색

tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장17)
ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장116)
Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장133)
Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장136)
tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam excidere et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장9)
Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장37)
Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장29)
supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장49)
tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장44)
Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장50)
Resolvitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fovendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장16)
A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장21)
tum ea leniter deliganda est, et a tertio die vapore, ut in naribus posui (5.4), fovenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장10)
nam linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장11)
deinde tertio die resolvi debere, foveri per spongiam vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION