라틴어 문장 검색

Fracto igitur (ut ante dictum est) ponte, cunctisque transgressis, imperator antiquissimum omnium ratus est militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 15:1)
In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisi remorum, ad satietatem omnes paverunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:2)
Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 27:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum, ne fracti foederis nos argueremur et pacis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 10:1)
Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 8:1)
Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum hostium disiecta frangeret , in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:1)
Mittebat tamen assidue suadendi quosdam peritos, ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves et finitimos alios, nunc timore nunc praemiis eos ad societatem alliciens, veniamque petulantiae interdum promittendo cum . . t ulterius per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 33:1)
Navabatur enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus, defensione innocentiae respirante, frangeretur potentium tumor, assumpta licentia latius solitus evagari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:3)
Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 8:1)
hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 12:2)
Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:1)
Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION