라틴어 문장 검색

Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Iam Xanthus et Aethon Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI9)
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, Propter quae vulgus crassaque turba rogat, Ut Setina meos consumat glaeba ligones Et sonet innumera compede Tuscus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Quid te frena iuvant temeraria?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV7)
sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4435)
infreni aut saevi et feroces, ut ipse contrario ni frenum accipere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 404)
aut qui equis sine freno utuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 405)
denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. spumantia spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1354)
spumantia frena spumas moventia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8171)
item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 795)
frenaque bina poetice, nam 'duo' debuit dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1681)
ad frena leones ideo hoc fingitur, quod omnis feritas maternae subiacet adfectioni et subiugata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2533)
figurate autem 'leones ad frena cordi', id est frenati leones.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2534)
frenaque bina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3299)

SEARCH

MENU NAVIGATION