라틴어 문장 검색

a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:6)
nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem - qua ipsa non fuit contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:3)
cui refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:8)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boves:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:5)
Ex dictis etiam intelligitur cur Cometae tantopere frequentant regionem Solis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 19:2)
Horatium videmus versus tenoris huius nusquam locasse iuges, at Arbiter disertus libris suis frequentat.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX2)
Aras frequentas?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.10)
'Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 2:3)
Diligeris coleris frequentaris:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 6:2)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:3)
Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:4)
Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud se tantum benignitate mira frequentat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION