라틴어 문장 검색

Longas deiectiones supprimit uomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:1)
Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 39:1)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 2:2)
De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 1:1)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:2)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:2)
Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:4)
Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:1)
Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:1)
Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 11:2)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:2)
si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:3)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION