라틴어 문장 검색

contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장58)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장112)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장6)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
9. Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra cheiragrave esse consuevit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장1)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장8)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Minime vero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장17)
nam frigus lateris dolores aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장18)
et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장6)
Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장7)
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장15)
Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION