라틴어 문장 검색

Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장17)
Somno quisquis facile adquiescit . . . itemque lassitudine et frigore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장30)
nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장32)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장4)
Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장44)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
frigus et ex eo mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장102)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장293)
nam maxima pars venenorum frigore interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장52)
Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장131)
Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장355)
a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장128)
In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장14)
Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucu cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장33)
quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION