라틴어 문장 검색

Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
De grege sic multi periere frequenter inulti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:4)
Sed solis uerbis iactantibus atque superbis Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:19)
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:10)
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:4)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: " Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장18)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장34)
Frustra leuari gestiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 8:1)
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:7)
Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur, quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:3)
frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:7)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:3)
sed id frustra:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:7)
Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
(카이사르, 내란기, 1권 26:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION