라틴어 문장 검색

"vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 8:2)
Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, dividam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:3)
Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens :
(세네카, 행복론, Liber IV 24:2)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:2)
Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:6)
alius raras cervice gravi portare plagas, alius teretes properet laqueos.
(세네카, 파이드라 1:15)
in parva carpsi frusta et haec ferventibus
(세네카, Thyestes 1083:1)
cornipedum tergo gens altera fertur, haec habitat, teretes arcus et spicula cordi, terribiles certaeque manus iaculisque ferendae mortis fixa fides et non peccante sub ictu edoctus peccare furor, gens ista repente erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
"Ligerimque bipenni excisum per frusta bibit, cum bella timentes defendit Turonos, aberas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 88)
pars lintre cavata iam dociles exponit equos, pars ferrea texta concolor induitur, teretes pars explicat arcus spiculaque infusum ferro latura venenum, quae feriant bis missa semel, iam textilis anguis discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis turgescit zephyris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 169)
ibant Pipliades pariter mediumque noveno circumsistentes umbrabant syrmate currum, pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis diffusus sanctum per colla salubria virus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem43)
hic promens teretes pilas trochosque, hic talos crepitantibus fritillis nos ad verbera iactuum struentes, tamquam Naupliades, repertor artis, gaudebas hilarem ciere rixam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium112)
teretes umeri, validi lacerti, dura bracchia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION