라틴어 문장 검색

Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:3)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:1)
Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:3)
Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:2)
Tumque per- acto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter frumenta et favi demetuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:3)
sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:2)
Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 12:1)
sed cura provinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia frugum multaque in vulgus grata usurpavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장2)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장3)
ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae confugerant Armenii alterum impetu captum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장3)
sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros commeatus sibi destinant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장4)
non enim solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione servilia fingebant, securi de facilitate credentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장5)
vastata Campania turbine ventorum, qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque violentiam ad vicina urbi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION