라틴어 문장 검색

auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장6)
vis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes, sanguine inlustri semper Neroni expiatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장2)
Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장1)
obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac summa valli ruina sua traxit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장3)
post ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita haerebant et desuper saxis vulnerabantur, clamore atque impetu invasere vallum, adpositis plerique scalis, alii per testudinem suorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장6)
Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque praelucentem exanimasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:3)
nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub lectumque condere solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 1:2)
nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:2)
statimque tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit e proximis castris clamorem militum et sibi aduersa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis uiatoribus quendam dicentem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 2:1)
auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:1)
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:1)
dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:4)
Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:3)
modico volatu prima signa antecedentes modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION