라틴어 문장 검색

hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 361:1)
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:4)
mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 579:1)
funda media duo scutalia imparia habebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:2)
viscum legioni dedi fundasque;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 129)
Ad fundas viscus ne adhaeresceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 134)
In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illos volantis iussi funditarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 140)
tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4213)
balearis fundae quia apud insulas Baleares fundarum usus inventus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3095)
balearis fundae Hispanicae, ab insulis Balearibus, ubi inventa est funda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3091)
atque alius latum funda iam verberat a. ordo est 'iam alius et funda'. genus retis, dictum a fundendo, id est retiaculum, qui dicitur βόλοσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1411)

SEARCH

MENU NAVIGATION