라틴어 문장 검색

insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:2)
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 9:1)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 1:1)
Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset, ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 3:1)
prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:3)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)
Ego triumvirum, vocatus a Porcio, tribuno plebis, non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:8)
Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi, nec vocatum a conlega parere invitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:9)
Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 8:1)
Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 15:1)
, in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 16:2)
Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 3:4)
mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:7)
Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION