라틴어 문장 검색

duae ibi legiones, prima atque vicesima, veteranique nuper missi sub vexillo hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장2)
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio , cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장3)
copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae Cappadocia hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장2)
Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장3)
Profectus Novaesium Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장1)
magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:1)
ipse in finitima regione Persidis hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:2)
duae erant viae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset perveniri.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 4:2)
ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:4)
20. Tu Mediolani tam vernando quam hiemando moraris et hydram pestiferam per capitum amputationem reris extinguere?
(단테 알리기에리, Epistolae 55:1)
sine pascat durus aretque, nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,annonae prosit, portet frumenta penusque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1646)
foris est promus, et atrumdefendens piscis hiemat mare:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장8)
Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 8:2)
statio statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION