라틴어 문장 검색

"Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor, tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem, ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III86)
dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI136)
nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII23)
ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X16)
naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit vel terra clauditur infans et minor igne rogi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV52)
ita perfurit acri cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:11)
conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:3)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire, qui numero diffidebant armisque vacabant, si fuit ut facerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:10)
Multa gemens, ignominiam plagasque superbi Victoris, tum quos amisit inultus amores.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 10:2)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Vicinumque minax invadit Ariminum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:46)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Compositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION