라틴어 문장 검색

Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:6)
Regibus intercedit negotium cum nationibus vicinis, cum uxoribus propriis, cum liberis suis, cum praelatis et clero, cum proceribus regni, cum nobilibus secundae classis sive generosis, cum mercatoribus suis, cum plebe regni, cum militibus suis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 4:2)
Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:3)
Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:2)
Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:4)
Sintque potius ex nobilibus et generosis quam mercatoribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:43)
Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promoventur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:13)
et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장21)
sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:17)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)
sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:10)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION