라틴어 문장 검색

et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:4)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:5)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)
neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:6)
In ulteriores uero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens uulnus impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:3)
fereque septimo die glutinatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:6)
suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:9)
At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:1)
duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:11)
interdum enim glutinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:5)
itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:2)
At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:4)
nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION