라틴어 문장 검색

nervus ex quo testiculus dependet plenior fit, simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 11:3)
et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:5)
oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur, et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:8)
Sub quo saepe et intus compellitur intestinum, et inter se tunicae glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 1:5)
At si nervus induruit, curari res neque manu, neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:3)
Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:11)
Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:5)
Quod si, antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:1)
ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:3)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
At tubercula, quae χονδυλώματα appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 4:1)
Ac sic undique varicibus crure liberato, plagarum orae committuntur, et super emplastrum glutinans injicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 3:8)
A quibus orti ungues indurescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:8)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebunt, eodem callo glutinantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:3)
Id enim corpori quasi gluten inhaerescit, et quum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION