라틴어 문장 검색

Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo fontis" , et ad latices deduxit Pallada sacros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:3)
lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:7)
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:36)
neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque advocat artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:8)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:3)
Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:5)
Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine viribus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 23:3)
Oenea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, Palladios flavae latices libasse Minervae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:1)
muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:9)
Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:1)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)
nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Minervae transformabantur, divesque erat usus in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:7)
gramine contacto coepit mea praeda moveri et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:10)
en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim, ut tua sim, voveo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION