라틴어 문장 검색

inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 265:1)
haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)
etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 261:1)
non vides, ut palantes solae liberae grassentur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 238)
nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 18)
sicine hic cum uvida veste grassabimur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 465)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)

SEARCH

MENU NAVIGATION