라틴어 문장 검색

deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:1)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro, nec effusas populationes Aetolorum nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 472:1)
Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 397:1)
inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:2)
ita libera ab tergo populatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:2)
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:1)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 160:1)
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:2)
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION