라틴어 문장 검색

quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:2)
sucum Punici mali.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:13)
Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 10:6)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:3)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:2)
deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:3)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:1)
deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:3)
Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:4)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:5)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:7)
ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION