라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
ac - velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis, et candida circum lilia funduntur - strepit omnis murmure campus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:2)
Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere" - Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:20)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:7)
sic canibus catulos similis, sic matribus haedos noram, sic parvis componere magna solebam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS18)
O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.20)
tibi lilia plenis ecce ferunt Nymphae calathis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.34)
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON24)
MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON64)
incipe, pascentis servabit Tityrus haedos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS8)
Ocius inquit huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS5)
nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS6)
hic haedos depone:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS51)
Venit et agresti capitis Silvanus honore, florentis ferulas et grandia lilia quassans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION