라틴어 문장 검색

Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:3)
Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ;
(세네카, 행복론, Liber II 70:1)
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ;
(세네카, 행복론, Liber II 71:1)
sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
(세네카, 행복론, Liber II 143:3)
Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.
(세네카, 행복론, Liber II 144:5)
Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ?
(세네카, 행복론, Liber VII 94:4)
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:1)
vastum coactis flexit arcum cornibus pharetramque solvit, stridet emissa impetu harundo - medio spiculum collo fugit vulnere relicto, Ceteram prolem emam omnisque latebras, quid moror?
(세네카, Hercules Furens 14:26)
Et tu collo decus ac telum suspensa diu, fortis harundo, pharetraeque graves, date saeva fero verbera tergo;
(세네카, Hercules Furens 16:19)
quid illa puerili madens harundo leto?
(세네카, Hercules Furens 17:48)
[metu Aptata harundo est.
(세네카, Hercules Furens 19:21)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
tum longum ferens harundo vulnus tenuit haerentem fugam mortemque fixit.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:31)
talis in caelum exilit harundo Getica visa dimitti manu aut quam Cydon excussit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION